NOVACULA

NOVACULA
NOVACULA
quâ cotem Atius Navius Augur discidisse legitur in historia Romana, praesente et inspectante Tarquiniô in ipso Comitio, ibidem una cum cote in rei memoriam defossa est. Livius, l. 1. c. 36. Statua Navii posita capite velatô, quo in loco res acta est, in Comitio, in gradibus ipsis ad laevam Curiae fuit. Cotem quoque eôdem locô sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. Cicero de Div. l. 1. Ex eo evenit, ut et Tarquinius Atio Navio augure uteretur et populus ad eum de suis rebus referret. Cotem autem illam et novaculam defossam in Comitio putealque impositum accepimus. Nempe defossae in Commitio coti et novaculae putea impositum seu ara quaedam, ut Dionysius vocat, qui ὑπὸ βωμῷ τινὶ novaculam defossam refert. Atque haec est ara Comitii, ad quam Plinius enatam dicit sacram ficum, de qua diximus supra, ubi de Navia Ficu. Nec non longe ab hac ficu fuisse aram illam, Dionysius indicat. Sed nec sine religione aut ceremonia aliqua defossa est novacula, quae tantum ediderat miraculum, ad confirmandam Augurii maiestatem, quam Rex deludebat: verum et sacrum factum est in ea defodienda et ara desuper imposita. Qua de re vide plura, apud Salmas. ad Solin. p. 1137. et seqq. Dicta autem Novacula est a novando i. e. radendo vel laevigando barbam. Arnob. quid novatio et relevatio pudendorum: Sic membra novare lymphâ, pro extergere, nitidare et quasi nova facere. Val. Flacc. l. 3. Argon. v. 422.
Hic sale purpureo, vivaque nitentia lymphâ
Membra novat, etc.
Vide eundem ad Lamprid. in Heliogabalo, c. 31. et insra ubi de Tonsoribus et Tonsura.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Novacŭla — Novacŭla, Fisch, so v.w. Kurzschnauze …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Novacula Razorbelly Minnow — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Chordata Class: Actinopterygii …   Wikipedia

  • Novacula in cotem incidit. — См. Нашла коса на камень …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Xyrichthys novacula — Xyrichtys novacula  Pour l’article homonyme, voir rason.  …   Wikipédia en Français

  • Xyrichtys novacula —  Pour l’article homonyme, voir rason.  …   Wikipédia en Français

  • Xyrichtys novacula —  Pour l’article homonyme, voir rason.  Xyrichtys novacula …   Wikipédia en Français

  • Xyrichtys novacula —   Xyrichtys novacula …   Wikipedia Español

  • Coryphaena novacula — Razor Ra zor (r[=a] z[ e]r), n. [OE. rasour, OF. rasur, LL. rasor: cf. F. rasoir, LL. rasorium. See {Raze}, v. t., {Rase}, v. t.] 1. A keen edged knife of peculiar shape, used in shaving the hair from the face or the head; also called a {straight …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ilisha novacula — birminė iliša statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Ilisha novacula angl. Burmese river ilisha rus. бирманская илиша ryšiai: platesnis terminas – ilišos …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Hemipteronatus novacula — noun a kind of razor fish • Syn: ↑pearly razorfish • Hypernyms: ↑razor fish, ↑razor fish • Member Holonyms: ↑Hemipteronatus, ↑genus Hemipteronatus …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”